Pagina:Columellae opera.djvu/427

Haec pagina emendata est
421
DE RE RUSTICA LIB. XI.

praecipue semper caveat, ne inprovidus ab opere vincatur. Res est agrestis insidiosissima cunctanti; quod ipsum expressius vetustissimus auctor Hesiodus hoc versu significavit: aiei d' amboliergos aner ataisi palaiei. Quare vulgare illud de arborum positione rusticis usurpatum "serere ne dubites," id vilicus ad agri totum cultum referri iudicet credatque praetermissas non duodecim horas, sed annum perisse, nisi sua quaque die, quod instat, effecerit. [30] Nam cum propriis pene momentis fieri quidque debeat, si unum opus tardius, quam oporteat, peractum sit, ceterae quoque, quae sequuntur, culturae post iusta tempora serius adhibentur, omnisque turbatus operis ordo spem totius anni frustratur. Quare necessaria est menstrui cuiusque officii monitio ea, quae pendet ex ratione siderum caeli. [31] Nam, ut ait Vergilius, tam sunt Arcturi sidera nobis Haedorumque dies servandi et lucidus anguis, quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi. Contra quam observationem multis argumentationibus disseruisse me non infitior in iis libris, quos adversus astrologos conposueram. Sed illis disputationibus exigebatur id, quod inprobissime Chaldaei pollicentur, ut certis quasi terminis ita diebus statis aeris mutationes respondeant. [32] In hac autem ruris disciplina non desideratur eiusmodi scrupulositas, sed quod dicitur pingui Minerva quamvis utile continget vilico tempestatis futurae praesagium, si persuasum habuerit, modo ante, modo post, interdum etiam stato die orientis vel occidentis conpetere vim