Pagina:Columellae opera.djvu/425

Haec pagina emendata est
419
DE RE RUSTICA LIB. XI.

frigoribus et imbribus, quae utraque prohibentur optime pellibus manicatis et sagaceis cucullis; idque si fiat, omnis pene hiemalis dies in opere tolerari possit. Quare tam vestem servitiorum quam, ut dixi, ferramenta bis debebit omnibus mensibus recensere. nam frequens recognitio nec inpunitatis spem nec peccandi locum praebet. [22] Itaque mancipia [vincta, quae sunt] ergastuli, per nomina cotidie citare debebit atque explorare, ut sint diligenter conpedibus innexa, tum etiam custodiae sedes an tuta et recte munita sit; nec, si quem dominus aut ipse vinxerit, sine iussu patrisfamiliae resolvat. Sacrificia nisi ex praecepto domini facere nesciat; haruspicem sagamque sua sponte non noverit, quae utraque genera vana superstitione rudes animos infestant. [23] Non urbem, non ullas nundinas, nisi vendendae aut emendae rei necessariae causa, frequentaverit. Neque enim coloniae suae terminos egredi debet nec absentia sua familiae cessandi aut delinquendi spatium dare. Semitas novosque limites in agro fieri prohibeat. Hospitem, nisi ex amicitia domini, quam rarissime recipiat. Ad ministeria sua conservos non adhibeat nec ulli terminos egredi, nisi magna coegerit necessitas, permittat. [24] Pecuniam domini neque in pecore nec in aliis rebus promercalibus occupet. Haec enim res avocat vilici curam et eum negotiatorem potius facit quam agricolam nec umquam sinit eum cum rationibus domini paria facere, sed ubi nummum est numeratio, res pro nummis ostenditur. Itaque tam istud vitandum habebit quam hercule fugiendum venandi aut