Pagina:Columellae opera.djvu/421

Haec pagina emendata est
415
DE RE RUSTICA LIB. XI.

punt. [7] Quare, sicut dixi, docendus et a pueritia rusticis operibus edurandus multisque prius experimentis inspiciendus erit futurus vilicus, nec solum an perdidicerit disciplinam ruris, sed an etiam domino fidem ac benivolentiam exhibeat, sine quibus nihil prodest vilici summa scientia. Potissimum est autem in eo magisterio scire et existimare, quale officium et qualis labor sit cuique iniungendus. Nam nec valentissimus possit exsequi, quod imperatur, si nesciat, quid agat, nec peritissimus, si sit invalidus. [8] Qualitas itaque cuiusque rei consideranda est. Quippe aliqua sunt opera tantummodo virium tamquam promovendi onera portandique, aliqua etiam sociata viribus et arti, ut fodiendi arandique, ut segetes et prata desecandi; nonnullis minus virium, plus artis adhibetur, sicut putationibus insitionibusque vineti; plurimum etiam scientia pollet in aliquibus, ut in pastione pecoris atque eiusdem medicina. [9] Quorum omnium officiorum vilicus, quod iam dixi prius, aestimator bonus esse non potest, nisi fuerit etiam peritus, ut in unoquoque corrigere queat perperam factum. Neque enim satis est reprehendisse peccantem, si non doceat recti viam. Libenter igitur eadem loquor: tam docendus est futurus vilicus quam futurus figulus aut faber. Et haud facile dixerim, num illa tanto expeditiora sint discentibus artificia, quanto minus ampla sunt. [10] Rusticationis autem magna et diffusa materia est, partesque si velimus eius percensere, vix numero conprehendamus. quare satis admirari nequeo, quod primo scriptorum meorum exordio iu-