Pagina:Columellae opera.djvu/419

Haec pagina emendata est

L. JUNII MODERATI COLUMELLÆ

DE

RE RUSTICA

LIBER UNDECIMUS


I.

Claudius Augustalis, tam ingenuae naturae quam eruditionis adulescens, conplurium studiosorum et praecipue agricolarum sermonibus instigatus extudit mihi, cultus hortorum prosa ut oratione conponerem. Nec me tamen fallebat hic eventus rei, cum praedictam materiam carminis legibus inplicarem. [2] Sed tibi, Publi Silvine, pertinaciter expetenti versificationis nostrae gustum, negare non sustinebam, facturus mox, si conlibuisset, quod nunc adgredior, ut holitoris curam subtexerem vilici officiis. Quae quamvis primo rei rusticae libro videbar aliquatenus exsecutus, quoniam tamen ea simili desiderio noster [idem] Augustalis saepius flagitabat, numerum, quem iam quasi consummaveram, voluminum excessi et hoc undecimum praeceptum rusticationis memoriae tradidi. [3] Vilicum fundo familiaeque praeponi convenit aetatis nec primae nec ultimae. Nam servitia sic tirunculum contemnunt ut senem, quoniam alter nondum novit opera ruris, alter exsequi iam non potest, atque hunc adulescen-