Pagina:Columellae opera.djvu/404

Haec pagina emendata est
398
L. J. M. COLUMELLÆ

prioribus subnecteretur exordiis, nisi propositummeum expugnasset frequens postulatio tua, quae praecepit, ut poeticis numeris explerem georgici carminis omissas partis, quas tamen et ipse Vergilius significaverat posteris se memorandas relinquere. Neque enim aliter istud nobis fuerat audendum quam ex voluntate vatis maxime venerandi; [4] cuius quasi numine instigante pigre sine dubio propter difficultatem operis, verumtamen non sine spe prosperi successus adgressi sumus tenuem admodum et paene viduatam corpore materiam, quae tam exilis est, ut in consummatione quidem totius operis adnumerari veluti particula possit laboris nostri, per se vero et quasi suis finibus terminata nullo modo speciose conspici. Nam etsi multa sunt eius quasi membra, de quibus aliquid possumus effari, tamen eadem tam exigua sunt, ut, quod aiunt Graeci, ex inconprehensibili parvitate harenae funis effici non possit. [5] Quare quicquid est istud, quod elucubravimus, adeo propriam sibi laudem non vindicat, ut boni consulat, si non sit dedecori prius editis a me scriptorum monumentis. Sed iam praefari desinamus.

                          Hortorum quoque te cultus, Silvine, Docebo,
                          atque ea quae quondam spatiis exclusus iniquis,
                          cum caneret laetas segetes et munera Bacchi,
                          et te, magna Pales, necnon caelestia mella,
                          Vergilius nobis post se memoranda reliquit. 5
                          Principio sedem numeroso praebeat horto