tur. Itaque ad fovendam et educandam novam prolem familiarius admittuntur. Exclusis deinde pullis extra tecta proturbantur, et, ut idem ait, praesepibus arcentur. [3] Hos quidam praecipiunt in totum exterminari oportere. Quod ego Magoni consentiens faciendum non censeo, verum saevitiae modum adhibendum. Nam nec ad occidionem gens interimenda est, ne apes inertia laborent, quae cum fuci aliquam partem cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores. Nec rursus multitudinem praedonum co<nu>alescere patiendum est, ne universas apes alienas diripiant. [4] Ergo cum rixam fucorum et apium saepius committi videris, adapertas alvos inspicies, ut sive semipleni favi sint differantur, sive iam liquore conpleti et superpositis ceris tamquam operculis obliti demetantur. Dies vero castrandi fere matutinus occupandus est; neque enim convenit aestu medio exasperatas apes lacessi. Duobus autem ferramentis ad hunc usum opus est, sesquipedali vel paulo ampliore mensura factis, quorum alterum sit culter oblongus ex utraque parte acie lata, uno capite aduncum scalprum, alterum prima fronte planum et acutissimum, quo melius hoc favi subsecentur, illo eradantur, et quidquid sordidum deciderit attrahatur. [5] Sed ubi a posteriore parte, qua nullum est vestibulum, patefactum fuerit alveare, fumum admovebimus factum galbano vel arido fimo. Ea porro vase fictili prunis inmixta conduntur, idque vas ansatum simile angustae ollae figuratur, ita ut pars altera sit acutior, per quam modico foramine fumus ema-
Pagina:Columellae opera.djvu/399
Haec pagina emendata est
393
DE RE RUSTICA LIB. IX.