Pagina:Columellae opera.djvu/395

Haec pagina emendata est
389
DE RE RUSTICA LIB. IX.

gorem habent, emundari. [8] Praeterea ut tiniae verrantur papilionesque necentur, qui plerumque intra alvos morantes apibus exitio sunt. Nam et ceras erodunt et stercore suo vermes progenerant, quos alvorum tinias appellamus. [9] Itaque quo tempore malvae florent, cum est earum maxima multitudo, si vas aeneum simile miliario vespere ponatur inter alvos, et in fundum eius lumen aliquod demittatur, undique papiliones concurrant, dumque circa flammulam volitent adurantur, quoniam nec facile ex angusto susum evolent, nec rursus longius ab igne possunt recedere, cum lateribus aeneis circumveniantur, ideoque propinquo ardore consumantur. [10] A Canicula fere post diem quinquagesimum Arcturus oritur, cum inroratis floribus thymi et cunelae thymbraeque apes mella conficiunt, idque optimae notae emitescit autumni aequinoctio, quod est ante Kalendas Octobris, cum octavam partem Librae sol attigit. Sed inter Caniculae et Arcturi exortum cavendum erit ne apes intercipiantur violentia crabronum, qui ante alvearia plerumque obsidiantur prodeuntibus. [11] Post Arcturi exortum circa aequinoctium Librae, sicut dixi, favorum secunda est exemptio. Ab aequinoctio deinde, quod conficitur circa VIII Kalendas Octobris ad Vergiliarum occasum diebus XL, ex floribus tamaricis et silvestribus frutectis apes collecta mella cibariis hiemis reponunt. Quibus nihil est omnino detrahendum, ne saepius iniuria contristatae velut desperatione rerum profugiant. [12] Ab occasu Vergiliarum ad brumam, quae fere confic-