Haec pagina emendata est
33
DE RE RUSTICA LIB. I.

centi: ventos & proprium cæli perdiscere morem cura sitac patrios cultusque habitusque locorum, & qui quæque ferat regio & quid quæque recuset; nec contenti tamen auctoritate vel priorum vel præsentium colonorum, nostra prætermiserimus exempla, novaque tentaverimus experimenta. Quod etsi per partes nonnumquam damnosum est, in summa tamen fit compendiosum, quia nullus ager sine profectu colitur, simul ac tentando possessor efficit ut in id formetur, quod maxime præstari possit. Ea res etiam feracissimos agros utiliores reddit. Itaque nusquam experimentorum varietas omittenda est; longeque etiam in pingui solo magis audendum, quoniam nec laborem nec sumptum frustratur effectus. Sed cum refert qualis fundus & quo modo colatur, tum villa qualiter ædificetur & quam utiliter disponatur. Multos enim deerrasse, memoria prodidit, sicut præstantissimos viros L. Lucullum & Q. Scævolam, quorum alter maiores, alter minus amplas, quam postulavit modus agri, villas exstruxit, cum utrumque sit contra rem familiarem. Diffusiora enim consepta non solum pluris ædificamus, sed etiam impensis maioribus tuemur; at minora cum sunt, quam postulat fundus, dilabitur fructus. Nam & humidæ res & siccæ, quas terra progenerat, facile vitiantur, si aut non sunt aut propter angustias incommoda sunt tecta, quibus inferantur. Pro portione enim facultatum, quam optime pater familias debet habitare, ut & libentius rus veniat, & degat in eo iucundius; utique vero, si etiam matrona comitabitur, cujus ut sexus, ita ani-