Pagina:Columellae opera.djvu/388

Haec pagina emendata est
382
L. J. M. COLUMELLÆ

eriavalidiorum contumaciter spernentes poenis ac mortibus afficitur. [3] Illi quidem incommodo, quod iuveniori examini solet accidere, cum antiquarum apium relictus a nobis rex senectute defecit, et tamquam domino mortuo familia nimia licentia discordat, facile occurritur. Nam ex iis alvis quae plures habent principes dux unus eligitur, isque translatus ad eas quae sine imperio sunt rector constituitur. Potest autem minore molestia in his domiciliis quae aliqua peste vexata sunt paucitas apium emendari. [4] Nam ubi cognita est clades, frequentis alvi si quos habet favos oportet considerare, tum deinde cerae eius quae semina pullorum continet partem recidere, in qua regii generis proles animatur. Est autem facilis conspectu, quoniam fere in ipso fine cerarum velut papilla uberis apparet eminentior et laxioris fistulae quam sunt reliqua foramina, quibus popularis notae pulli detinentur. [5] Celsus quidem adfirmat in extremis favis transversas fistulas esse, quae contineant regios pullos. Hyginus quoque auctoritatem Graecorum sequens negat ex vermiculo, ut ceteras apes, fieri ducem, sed in circuitu favorum paulo maiora quam sunt plebei seminis inveniri recta foramina, repleta quasi sorde rubri coloris, ex qua protinus alatus rex figuretur.

XII

Est et illa vernaculi examinis cura, si forte praedicto tempore facta eruptione patriam fastidiens sedem longiorem fugam denuntiavit. id autem significat, cum sic apis evadit vestibulum ut nulla intro revolet sed se confestim levet sublimius. [2] Crepita-