Pagina:Columellae opera.djvu/387

Haec pagina emendata est
381
DE RE RUSTICA LIB. IX.

non utuntur. Quidam etiam infusci atque hirsuti reperiuntur, quorum pro habitu damnabis ingenium.[2] Nam duo sunt regum facies, duo corpora plebis. Alter erit maculis auro squalentibus ardens et rutilis clarus squamis insignis et ore. Atque hinc maxime probatur qui est melior, nam deterior, sordido sputo similis, tam foedus est quam pulvere ab alto cum venit et sicco terram spuit ore viator, et, ut idem ait, desidia latamque trahens inglorius alvum. Omnes igitur duces notae deterioris dede neci, melior vacua sine regnet in aula. [3] Qui tamen et ipse spoliandus est alis, ubi saepius cum examine suo conatur eruptione facta profugere. Nam velut quadam compede retinebimus erronem ducem detractis alis, qui fugae destitutus praesidio finem regni non audet excedere, propter quod ne ditionis quidem suae populo permittit longius evagari.

XI

Sed nonnumquam idem necandus est, cum vetus alveare numero apium destituitur, atque infrequentia eius ali<o> quo examine replenda est. Itaque cum primo vere in eo vase nata est pullities, novus rex eligitur, ut multitudo sine discordia cum parentibus suis conversetur. Quod si nullam progeniem tulerint favi, duas vel tres alvorum plebes in unam contribuere licebit, sed prius respersas dulci liquore, tum demum includere, et posito cibo, dum conversari consuescant, exiguis spiramentis relictis, triduo fere clausas habere. [2] Sunt qui seniorem potius regem summovent, quod est contrarium, quippe turba vetustior velut quidam senatus junioribus pareat necesse est, et si quae imp-