ac populandos feris derelinquunt, aut occupatos nexu civium & ergastulis tenent. Modus autem erit sua unicuique voluntas facultasque. Neque enim satis est, ut iam prius dixi, possidere velle, si colere non possis. IV. Sequitur deinceps Cæsonianum præceptum, quo fertur usus etiam Cato, mercaturis agrum esse revisendum sæpius eum, quem velis mercari. Nam prima inspectione neque vitia neque virtutes abditas ostendit, quæ mox retractantibus facilius apparent. Inspectionis quoque velut formula nobis a maioribus tradita est agri pinguis ac læti: de cujus qualitate dicemus suo loco, cum de generibus terræ disseremus. In universum tamen quasi testificandum atque sæpius prædicandum habeo, quod primo iam Punico bello dux inclutissimus M. Atilius Regulus dixisse memoratur, fundum sicuti ne fecundissimum quidem soli, cum sit insalubris, ita nec effeti, si vel saluberrimus sit, parandum: quod Atilius ætatis suæ agricolis maiore cum auctoritate suadebat peritus usu. Nam Pupiniæ pestilentis simul & exilis agri cultorem fuisse eum loquuntur historiæ. Quapropter cum sit sapientis non ubique emere, nec aut ubertatis illecebris aut deliciarum concinnitate decipi: sic vere industrii patris familias est, quicquid aut emerit aut acceperit facere fructuosum atque utile: quoniam & gravioris cæli multa remedia priores tradiderunt, quibus mitigetur pestifera lues; & in exili terra cultoris prudentia ac diligentia maciem soli vincere potest. Hæc autem consequemur, si verissimo vati velut oraculo crediderimus di-
Pagina:Columellae opera.djvu/38
Haec pagina emendata est
32
L. J. M. COLUMELLÆ