Pagina:Columellae opera.djvu/378

Haec pagina emendata est
372
L. J. M. COLUMELLÆ

ces, item violarum vel quae utiliter deponi patitur qualitas terrae. Gravis et taetri odoris non solum virentia sed et quaelibet res prohibeantur, sic uti cancri nidor cum est ignibus adustus aut odor palustris coeni. Nec minus vitentur cavae rupes aut vallis argutiae, quas Graeci vocant echous.

VI.

Igitur ordinatis sedibus alvaria fabricanda sunt pro conditione regionis. Sive illa ferax est suberis, haud dubitanter utilissimas alvos faciemus ex corticibus, quia nec hieme frigent nec candent aestate, sive ferulis exuberat, his quoque, quoniam sunt naturae corticis similes, aeque commode vasa texuntur. Si neutrum aderit, opere vitorio salicibus connectentur, vel si nec haec suppetent, ligno cavae arboris aut in tabulas desectae fabricabuntur. [2] Deterrima est conditio fictilium, quae et accenduntur aestatis vaporibus et gelantur hiemis frigoribus. Reliqua sunt alvorum genera duo, ut ex fimo fingantur vel lateribus exstruantur. quorum alterum iure damnavit Celsus, quoniam maxime est ignibus obnoxium, alterum probavit, quamvis incommodum eius praecipuum non dissimulaverit, quod si res postulet, transferri non possit. [3] Itaque non adsentior ei, qui putat nihilo minus eius generis habendas esse alvos. Neque enim solum id repugnat rationibus domini quod inmobiles sint, cum vendere aut alios agros instruere velit (hoc enim commodum pertinet ad utilitatem solius patrisfamiliae), sed (quod ipsarum apium causa fieri debet), cum aut morbo aut sterilitate et penuria locorum vexatas conveniet in aliam regionem mitti,