Pagina:Columellae opera.djvu/376

Haec pagina emendata est
370
L. J. M. COLUMELLÆ

silvestris ac nigri papaveris flores, tum agrestis pastinaca et eiusdem nominis edomita, quam Graeci staphylion vocant. [6] Verum ex cunctis quae proposui quaeque omisi temporum compendia sequens (nam inexputabilis erat numerus) saporis praecipui mella reddit thymum, eximio deinde proximum thymbra serpillumque et origanum. Tertiae notae, sed adhuc generosae, marinum ros et nostras cunela, quam dixi satureiam. Mediocris deinde gustus amaracini ac ziziphi flores, reliqua<que> quae proposuimus cibaria. [7] Sed ex sordidis deterrimae notae mel habetur nemorense, quod sparto atque arbu[s]to provenit, villaticum, quod nascitur in holeribus et stercorosis herbis. Et quoniam situm pastionum atque etiam genera pabulorum exposui, nunc de ipsis receptaculis et domiciliis examinum loquar.

V.

Sedes apium collocanda est contra brumalem meridiem procul a tumultu et coetu hominum ac pecudum, nec calido loco nec frigido, nam utraque re infestantur. Haec autem sit ima parte vallis, et ut vacuae cum prodeunt pabulatum apes facilius editioribus advolent, et collectis utensilibus cum onere per proclivia non aegre devolent. Si villae situs ita conpetit, non est dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circumdemus, sed in ea parte quae tetris latrinae stercilinique et a balinei libera est odoribus. [2] Vel et si positio repugnabit, nec maxime tamen incommoda congruent, sic quoque magis expediet sub oculis domini esse apiarium. Sin autem cuncta fuerint inimica, certe vicina vallis occupetur, quo saepius descendere non