Pagina:Columellae opera.djvu/371

Haec pagina emendata est
365
DE RE RUSTICA LIB. IX.

hanc rem feliciter suppetunt; quippe crebris fontibus abundat solum, quod est maxime praedictis generibus salutare; [5] tum etiam sua sponte pabula feris benignissime subministrat; praecipueque saltus eliguntur, qui et terrenis fetibus et arboreis abundant. Nam ut graminibus ita frugibus roburneis opus est. Maximeque laudantur qui sunt feracissimi querneae glandis et iligneae nec minus cerreae, tum et arbuti ceterorumque pomorum silvestrium, quae diligentius persecuti sumus cum de cohortalibus subus disputaremus. nam eadem fere sunt pecudum silvestrium pabula quae domesticarum. [6] Contentus tamen non debet esse diligens paterfamiliae cibis quos suapte natura terra gignit, sed temporibus anni quibus silvae pabulis carent condita messe clausis succurrere hordeoque alere vel adoreo farre aut faba, plurimumque etiam vinaceis, quidquid denique vilissime constiterit dare. Idque ut intellegant ferae praeberi, unam vel alteram domi mansuefactam conveniet immittere, quae pervagata totum vivarium cunctantis ad obiecta cibaria pecudes perducat. [7] Nec solum istud per hiemis penuriam fieri expedit, sed cum etiam fetae partus ediderint, quo melius educent natos. Itaque custos vivarii frequenter speculari debebit si iam effetae sunt, ut manu datis sustineantur frumentis. Nec vero patiendus est oryx aut aper aliusve quis ferus ultra quadrimatum senescere. Nam usque in hoc tempus capiunt incrementa, postea macescunt senectute. Quare dum viridis aetas pulchritudinem corporis conservat, aere mutandi sunt. [8]