Pagina:Columellae opera.djvu/367

Haec pagina emendata est
361
DE RE RUSTICA LIB. VIII.

rum erit facultas praebeamus. [13] Facit etiam ex pomis viridis adaperta ficus et mitis digitis infractus unedo, nec minus elisum molle sorbum, quique sunt cibi sorbilibus proximi, ut e mulctra recens caseus, si loci conditio vel lactis annona permittit. Nulla tamen aeque quam praedictae salsurae pabula commode dantur, quoniam odorata sunt. [14] Omnis enim iacens piscis magis naribus escam quam oculis vestigat, nam dum supinus semper cubat, sublimiora spectat, et ea quae in plano sunt dextra laevaque non facile pervidet. Itaque cum salsamenta obiecta sunt, eorum sequens odorem pervenit ad cibos. Ceteri autem saxatiles aut pelagi[c]i satis et his, sed et recentibus melius pascuntur. Nam et hallecula modo capta et cammarus exiguusque gobio, quisquis denique est incrementi minuti piscis, maiorem alit. [15] Si quando tamen hiemis saevitia non patitur eius generis escam dari, vel sordidi panis offae vel si qua sunt temporis poma concisa praebentur. Ficus quidem arida semper obicitur, eximia si sit, ut Baeticae Numidiaeque regionibus larga. Ceterum illud committi non debet, quod multi faciunt, ut nihil praebeant, quia semetipsos etiam clausi diu tolerare possint. Nam nisi piscis domini cibariis saginatur, cum ad piscatoris forum perlatus est, macies indicat eum non esse libero mari captum sed de custodia elatum, propter quod plurimum pretio detrahitur. [16] Atque haec villatica pastio finem praesenti disputa-