Pagina:Columellae opera.djvu/361

Haec pagina emendata est
355
DE RE RUSTICA LIB. VIII.

quorum reditum quamvis alienissimum agricultoribus putem - quid enim tam contrarium est quam terrenum fluvido? - , Tamen non omittam. Nam et harum studia rerum maiores nostri celebraverunt, adeo quidem ut etiam dulcibus aquis fluviatilis cluderent pisces, atque eadem cura mugilem squalumque nutrirent qua nunc muraena et lupus educatur. [2] Magni enim aestimabat vetus illa Romuli et Numae rustica progenies, si urbanae vitae comparetur villatica, nulla parte copiarum defici; quamobrem non solum piscinas quas ipsi construxerant frequentabant, sed etiam quos rerum natura lacus fecerat convectis marinis seminibus replebant. Inde Velinus, inde etiam Sabatinus, item Volsiniensis et Ciminius lupos auratasque procreaverunt, ac si qua sunt alia piscium genera dulcis undae tolerantia. [3] Mox istam curam sequens aetas abolevit, et lautitiae locupletium maria ipsa Neptunumque clauserunt iam tum avorum memoria cum circumferretur Marcii Philippi velut urbanissimum, quod erat luxuriose factum atque dictum. Nam is forte Casini cum apud hospitem cenaret, appositumque e vicino flumine lupum degustasset atque exspuisset, inprobum factum dicto prosecutus, peream, inquit, nisi piscem putavi. [4] Hoc igitur periurium multorum subtiliorem fecit gulam, doctaque et erudita palata fastidire docuit fluvialem lupum, nisi quem Tiberis adverso torrente defetigasset. Itaque Terentius Varro, "nullus est," inquit, "hoc saeculo nebulo ac +mintho qui non iam dicat nihil sua interesse, utrum eiusmodi