dulae, boscides, ph<a>le[g]rides similesque volucres, quae stagna et paludes rimantur. Locus planus eligitur, isque munitur sublimiter pedum quindecim maceria. Deinde clatris superpositis grandi macula retibus contegitur, ne aut evolandi sit potestas domesticis avibus, aut aquilis et accipitribus involandi. [2] Sed ea tota maceries opere tectorio levigatur extra intraque, ne feles aut vi<u>erra perrepat. Media deinde parte nessotrophii lacus defoditur in duos pedes altitudinis, spatiumque longitudinis datur et latitudinis quantum loci conditio permittit. [3] Orae lacus ne corrumpantur violentia restagna<n>tis undae, quae semper influere debet, opere signino consternuntur, easque non in gradus oportet erigi sed paulatim clivo subsidere, ut tamquam e litore descendatur in aquam. Solum autem stagni per circuitum, quod sit instar modi totius duarum partium, lapidibus inculcatis ac tectorio muniendum est, ne possit herbas evomere, praebeatque nantibus aquae puram superficiem. [4] Media rursus terrena pars esse debet, ut colocasiis conseratur aliisque familiaribus a[t]quae viridibus quae inopacant avium receptacula. Sunt enim quibus cordi est vel insulis tamaricum aut scirporum frutectis immorari, nec ob hanc tamen causam totus lacus silvulis occupetur, sed, ut dixi, per circuitum vacet, ut sine inpedimento, cum apricitate diei gestiunt aves, nandi velocitate concertent. [5] Nam quemadmodum desiderant esse quo inrepant et ubi delitiscentibus fluvialibus animalibus insidientur, ita offenduntur si non sunt libera spa-
Pagina:Columellae opera.djvu/359
Haec pagina emendata est
353
DE RE RUSTICA LIB. VIII.