principalia subiungebat illa non minus intuenda, viam, & aquam, & vicinum. Multum conferre agris iter commodum: primum, quod est maximum, ipsam præsentiam domini, qui libentius commeaturus sit, si vexationem viæ non reformidet. deinde ad invehenda & exportanda utensilia; quæ res frugibus conditis auget pretium, & minuit impensas rerum invectarum: qui minoris apportentur eo, quo facili nisu perveniatur. Nec [non] nihil esse etiam parvo vehi, si conductis iumentis iter facias, quod magis expedit, quam tueri propria. Servos quoque, qui secuturi patremfamilias sint, non ægre iter pedibus ingredi. De bonitate aquæ ita omnibus clarum est, ut pluribus non sit disserendum. Quis enim dubitet, eam maxime probatam haberi, sine qua nemo nostrûm vel prosperæ, vel adversæ valetudinis vitam prorogat? De vicini commodo non est quidem certum, quem nonnumquam mors, aliæque nobiscum diversae causæ mutant. Et ideo quidam respuunt Catonis sententiam: qui tamen multum videntur errare. nam quemadmodum sapientis est, fortuitos casus magno animo sustinere, ita dementis est, ipsum sibi malam facere fortunam: quod facit, qui nequam vicinum suis nummis parat, cum a primis cunabulis, si modo liberis parentibus est oriundus, audisse potueri, Ουδ αν βους απλοιτ ει μη γειτων χαχος ειη. quod non solum de bove dicitur, sed etiam de omnibus partibus rei nostræ familiaris; adeo quidem, ut multi prætulerint carere penatibus, & propter iniurias vicinorum sedes suas profugerint. nisi
Pagina:Columellae opera.djvu/35
Haec pagina emendata est
29
DE RE RUSTICA