emunitam, quae excludat accipitres et recipiat egredientis ad apricationem columbas, nec minus in agros emittat matrices quae ovis vel pullis incubant, ne quasi gravi perpetuae custodiae servitio contristatae senescant. [5] Nam cum paulum circa aedificia volitaverunt, exhilaratae recreantur, et ad foetus suos vegetiores redeunt, propter quos ne longius quidem evagari aut fugere conantur. Vasa quibus aqua praebetur similia esse debent gallinariis, quae colla bibentium admittant et cupientis lavari propter angustias non recipiant. Nam id facere eas nec ovis nec pullis, quibus plerumque incubant, expedit. [6] Ceterum cibos iuxta parietem conveniet spargi, quoniam fere partes eae columbarii carent stercore. Commodissima cibaria putantur vicia vel ervum, tum etiam lenticula, milium, lolium, nec minus excreta tritici, et si qua sunt alia legumina, quibus etiam gallinae aluntur. Locus autem subinde converri et emundari debet. Nam quanto est cultior, tanto laetior avis conspicitur, eaque tam fastidiosa est ut saepe sedes suas perosa, si detur avolandi potestas, relinquat, quod frequenter in his regionibus ubi liberos habent egressus accidere solet. [7] Id ne fiat vetus est Democriti praeceptum. Genus accipitris tinnunculum vocant rustici; fere in aedificiis nidos facit. Eius pulli singuli fictilibus ollis conduntur, spirantibusque opercula superponuntur, et gypso lita vasa in angulis columbarii sup[er]ponuntur. quae res avibus amorem loci sic conciliat ne umquam deserant. Eligendae vero sunt ad educa-
Pagina:Columellae opera.djvu/345
Haec pagina emendata est
339
DE RE RUSTICA LIB. VIII.