Pagina:Columellae opera.djvu/321

Haec pagina emendata est
315
DE RE RUST. LIB. VII.

accidit, cum siccitas magna provenit et, ut Bucolicum loquitur poema, strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma. Nam pecus insatiabile suis dulcedinem pabuli consectantur et supra modum aestate splenis incremento laborant. Cui succurritur, si fabricentur canales tamaricis et rusco repleanturque aqua et sitientibus admoveantur, quippe ligni sucus medicabilis epotus intestinum tumorem compescit.

XI.

Castrationis autem in hoc pecore duo tempora servantur, veris et autumni, et eius administrandae duplex ratio: prima illa, quam iam tradidimus, cum duobus vulneribus inpressis per unamquamque plagam singuli exprimuntur testiculi, altera est speciosior, sed magis periculosa, quam tamen non omittam. [2] Cum virilem partem utramque ferro reseratam detraxeris, per inpressum vulnus scalpellum inserito et mediam quasi cutem, quae intervenit duobus membris genitalibus, rescindito atque uncis digitis alterum quoque testiculum educito; sic una fiet cicatrix adhibitis ceteris remediis, quae prius docuimus. Illud autem, quod pertinet ad religionem patris familiae, non reticendum putavi: [3] sunt quaedam scrofae, quae mandunt fetus suos, quod cum fit, non habetur prodigium. Nam sues ex omnibus pecudibus inpatientissimae famis aliquando sic indigent pabuli, ut non tantum alienam, si liceat, subolem, sed etiam suam consumant.

XII.

De armentis ceterisque pecudibus et magistris, per quos quadripedum greges humana sollertia domi forisque curantur atque