cipue sues catervatim atque inconditae, cum sint pariter inclusae, super alias aliae cubant et fetus elidunt. [10] Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transsilire septa queat; nam contegi non debet, ut a superiore parte custos numerum porcorum recenseat et, si quem decumbens mater oppresserit, cubanti subtrahat. Sit autem vigilax, inpiger, industrius, navus; omnium quas pascit et matricum et minorum meminisse debet, ut uniuscuiusque partum consideret. Semper observet enitentem claudatque, ut in hara fetum edat. [11] Tum denotet protinus, quot et quales sunt nati, et curet, ne quis sub nutrice aliena educetur, nam facillime porci, si evaserint haram, miscent se, et scrofa cum decubuit aeque alieno ac suo praebet ubera. [12] Itaque porculatoris maximum officium est, ut unamquamque cum sua prole claudat. Qui si memoria deficitur, quo minus agnoscat cuiusque progeniem, pice liquida eandem notam scrofae et porcis inponat, sive per litteras sive per alias formas unumquemque fetum cum matre distinguat. Nam in maiore numero diversis notis opus est, ne confundatur memoria custodis. [13] At tamen quia id facere gregibus amplis videtur operosum, commodissimum est haras ita fabricare, ut limen earum in tantam altitudinem consurgat, quantam possit nutrix evadere, lactens supergredi non possit. Sic nec alienus inrepit et in cubili suam quisque matrem nidus exspectat, qui tamen non debet octo capitum numerum excedere, non
Pagina:Columellae opera.djvu/318
Haec pagina emendata est
312
L. J. M. COLUMELLÆ