fago, cerris, ilicibus, oleastris, termitibus, corylis pomiferisque silvestribus, ut sunt albae spinae, Graecae siliquae, iuniperus, lotus, pampinus, cornus, arbutus, prunus et paliurus atque achrades piri. Haec enim diversis temporibus mitescunt ac paene toto anno gregem saturant. [7] At ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur et sicco limosum praeferemus, ut paludem rimentur effodiantque lumbricos atque in luto volutentur, quod est huic pecudi gratissimum, quin et aquis abuti possint; namque [et] id fecisse maxime aestate profuit et dulcis eruisse radiculas aquatilis silvae, tamquam scirpi iuncique et degeneris harundinis, quam vulgus cannam vocant. [8] Nam cultus quidem ager opimas reddit sues, cum est graminosus et pluribus generibus pomorum consitus, ut per anni diversa tempora mala, pruna, pirum, multiformes nuces ac ficum praebeat. Nec tamen propter haec parcetur horreis, nam saepe de manu dandum est, cum foris deficit pabulum, propter quod plurima glans vel cisternis in aquam vel fumo tabulatis recondenda est. [9] Fabae quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas et utique vere, dum adhuc lactent viridia pabula, quae subus plerumque nocent. Itaque mane, prius quam procedant in pascua, conditivis cibis sustinendae sunt, ne inmaturis herbis citetur alvus eoque vitio pecus emacietur, nec ut ceteri greges universi claudi debent, sed per porticus harae faciendae sunt, quibus aut a partu aut etiam praegnates includantur. Nam prae-
Pagina:Columellae opera.djvu/317
Haec pagina emendata est
311
DE RE RUSTICA LIB. VII