Pagina:Columellae opera.djvu/315

Haec pagina emendata est
309
DE RE RUST. LIB. VII.

ria permitti; nam is, qui recens intra paucos dies absumi debet, leviore cura conficitur, quippe fiscellis exemptus in salem muriamque demittitur et mox in sole paulum siccatur. Non nulli ante quam pecus numellis induant, virides pineas nuces in mulctram demittunt et mox super eas emulgent nec separant, nisi cum transmiserunt in formas coactam materiam. Ipsos quidam virides conterunt nucleos et lacti permiscent atque ita congelant. [7] Sunt qui thymum contritum cribroque colatum cum lacte cogant. Similiter qualiscumque velis saporis efficere possis, adiecto quod elegeris condimento. Illa vero notissima est ratio faciundi casei, quem dicimus manu pressum, namque is paulum gelatus in mulctra, dum est tepefacta, rescinditur et fervente aqua perfusus vel manu figuratur vel buxeis formis exprimitur. Est etiam non ingrati saporis muria praeduratus atque ita malinis lignis vel culmi fumo coloratus. Sed iam redeamus ad originem.

IX.

In omni genere quadripedum species maris diligenter eligitur, quoniam frequentius patri similior est progenies quam matri. Quare etiam in suillo pecore probandi sunt totius quidem corporis amplitudine eximii, sed qui quadrati potius quam longi aut rotundi sint, ventre promisso, clunibus vastis nec proinde cruribus aut ungulis proceris, amplae et glandulosae cervicis, rostri brevis et resupini, maximeque ad rem pertinet quam salacissimos esse ineuntes. [2] Ab annicula aetate commode progenerant, dum