Pagina:Columellae opera.djvu/311

Haec pagina emendata est
305
DE RE RUST. LIB. VII.

parabimus quieto caeli statu, nam procelloso atque imbrifero cornutam. Semper autem et omni regione maritos gregum mutilos esse oportebit, quia cornuti fere perniciosi sunt propter petulantiam. [5] Sed numerum generis huius maiorem quam centum capitum sub uno clauso non expedit habere, cum lanigerae mille pariter commode stabulentur. Atque ubi caprae primum conparantur, melius est unum gregem totum quam ex pluribus particulatim mercari, ut nec in pastione separatim laciniae deducantur et in caprili maiore concordia quiete consistant. Huic pecudi nocet aestus, sed magis frigus, et praecipue fetae, quia gelicidiosior hiemps conceptum vitiat. Nec tamen ea sola creant abortus, sed etiam glans cum citra satietatem data est. Itaque nisi potest adfatim praeberi, non est gregi permittenda. [6] Tempus admissurae per autumnum fere ante mensem Decembrem praecipimus, ut iam propinquante vere gemmantibus frutectis, cum primum silvae nova germinant fronde, partus edatur. Ipsum vero caprile vel naturali saxo vel manu constratum eligi debet, quoniam huic pecori nihil substernitur diligensque pastor cotidie stabulum converrit nec patitur stercus aut umorem consistere lutumve fieri, quae cuncta sunt capris inimica. [7] Parit autem, si est generosa proles, frequenter duos, non numquam trigeminos. Pessima est fetura, cum matres binae ternos haedos efficiunt; qui ubi editi sunt, eodem modo, quo agni educantur, nisi quod magis haedorum lascivia conpescenda et artius cohibenda est. Tum super lactis abundantiam samera