Pagina:Columellae opera.djvu/309

Haec pagina emendata est
303
DE RE RUST. LIB. VII.

arcuato At si molesta pituita est, cunelae bubulae vel surculi nepetae silvestris lana involuti naribus inseruntur versanturque, donec sternuat ovis. Fracta pecudum non aliter quam hominum crura sanantur involuta lanis oleo atque vino insucatis et mox circumdatis ferulis conligata. [19] Est etiam gravis pernicies herbae sanguinariae, qua si pasta est ovis, toto ventre distenditur contrahiturque et spumat et quaedam tenuia taetri odoris excernit. Celeriter sanguinem mitti oportet sub cauda in ea parte, quae proxima est clunibus, nec minus in labro superiore vena solvenda est. Suspiriose laborantibus ovibus auriculae ferro rescindendae mutandaeque regiones, quod in omnibus morbis ac pestibus fieri debere censemus. [20] Agnis quoque succurrendum est vel febricitantibus vel aegritudine alia defectis; qui ubi morbo laborant, admitti ad matres non debent, ne in eas perniciem transferant. Itaque separatim mulgendae sunt oves, et caelestis aqua pari mensura lacti miscenda est, atque ea potio febricitantibus danda. Multi lacte caprino isdem medentur, quod per corniculum infunditur faucibus. [21] Est etiam mentigo, quam pastores ostiginem vocant, mortifera lactentibus. Ea plerumque fit, si per inprudentiam pastoris emissi agni vel etiam haedi roscidas herbas depaverunt, quod minime committi oportet. Sed cum id factum est, velut ignis sacer os atque labra foedis ulceribus obsidet. [22] Remedio sunt hyssopum et sal aequis ponderibus contrita; nam ea mixtura palatum atque lingua totumque os perfricatur. Mox ulcera lavantur aceto et tunc pice liquida cum