Pagina:Columellae opera.djvu/307

Haec pagina emendata est
301
DE RE RUST. LIB. VII

quidae et fricti salis sextarios infundunt. [10] Facit etiam sulpuris triti et picis liquidae modus aequalis igne lento coctus, sed Georgicum carmen adfirmat nullam esse praestantiorem medicinam, quam si quis ferro potuit rescindere summum ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo. Itaque reserandum est et ut cetera vulnera medicamentis curandum. subicit deinde aeque prudenter, febricitantibus ovibus de talo vel inter duas ungulas sanguinem emitti oportere, nam plurimum, inquit, profuit incensos aestus avertere et inter ima ferire pedis salientem sanguine venam. [11] Nos etiam sub oculis et de auribus sanguinem detrahimus. Clavi quoque dupliciter infestant ovem, sive cum subluvies atque intertrigo in ipso discrimine ungulae nascitur, seu cum idem locus tuberculum habet, cuius media fere parte canino similis exstat pilus eique subest vermiculus. [12] Subluvies et intertrigo pice [per se] liquida vel alumine et sulpure atque aceto mixtis litae eruentur vel tenero Punico malo, prius quam grana faciat, cum alumine pinsito superfusoque aceto vel aeris rubigine infriata vel conbusta galla cum austero vino levigata et inlita. [13] Tuberculum, cui subest vermiculus, ferro quam cautissime circumsecari oportet, ne dum amputatur etiam quod infra est animal vulneremus. Id enim cum sauciatur, venenatam saniem mittit, quae respersum vulnus ita insanabile facit, ut totus pes amputandus sit. Sed cum tuberculum diligenter circumcideris, candens sevum vulneri per ardentem tedam instillato. [14] Ovem pulmonariam similiter ut suem curari convenit