Pagina:Columellae opera.djvu/306

Haec pagina emendata est
300
L. J. M. COLUMELLÆ

Haec ubi coepit inrepere, sic intellegitur: vitiosum locum pecudes aut morsu scalpunt aut cornu vel ungula tundunt aut arbori adfricant parietibusve detergent. Quod ubi aliquam facientem videris, conprehendere oportebit et lanam diducere, nam subest aspera cutis et velut quaedam porrigo, cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora tum praecipue oves contagione vexentur. [7] Sunt autem conplura medicamina, quae idcirco enumerabimus, non quia cunctis uti necesse sit, sed quia non nullis regionibus quaedam reperiri nequeunt, ut ex pluribus aliquod inventum remedio sit. Facit autem commode primum ea conpositio, quam paulo ante demonstravimus, si ad faecem et amurcam sucumque decocti lupini misceas portione aequa detritum album helleborum. [8] Potest etiam scabritiem tollere sucus viridis cicutae, quae verno tempore, cum iam caulem nec adhuc semina facit, decisa contunditur atque expressus umor eius fictili vase reconditur duabus urnis liquoris admixto salis torridi semodio. Quod ubi factum est, oblitum vas in stercilino defoditur ac toto anno fimi vapore concoctum mox promitur tepefactumque medicamentum inlinitur scabrae parti, quae tamen prius aspera testa defricta vel pumice redulceratur. [9] Eidem remedio est amurca duabus partibus decocta, item vetus hominis urina testis candentibus inusta. Quidam tamen hanc ipsam subiectis ignibus quinta parte minuunt admiscentque mensura pari sucum viridis cicutae, deinde singularibus tritis et picis li-