Pagina:Columellae opera.djvu/305

Haec pagina emendata est
299
COLUMELLÆ DE RE RUST. LIB. VII

nunc, quia remur esse maxime salutare, iterum adseveramus, in hoc casu quod est remedium praesentissumum, pabula mutemus et aquationes totiusque regionis alium quaeramus statum caeli curemusque, si ex calore et aestu concepta pestis invasit, ut opaca rura, si invasit frigore, ut eligantur aprica. [3] Sed modice ac sine festinatione prosequi pecus oportebit, ne inbecillitas eius longis itineribus adgravetur, nec tamen in totum pigre ac segniter agere. Nam quem ad modum fessas morbo pecudes vehementer agitare et extendere non convenit, ita conducit mediocriter exercere et quasi torpentis excitare nec pati veterno consenescere atque extingui. Cum deinde grex ad locum fuerit perductus, in lacinias colonis distribuatur. [4] Nam particulatim facilius quam universus convalescit, sive quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo numero seu quia expeditius cura maior adhibetur paucioribus. Haec ergo et reliqua, ne nunc eadem repetamus, quae superiore exordio percensuimus, observare debemus, si universae laborabunt, illa si singulae. [5] Ovis frequentius quam ullum aliud animal infestatur scabie, quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta, cum frigidus imber altius ad vivum persedit et horrida canobruma gelu, vel post tonsuram, si remedium praedicti medicaminis non adhibeas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus spinis ac rubis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt; praecipue tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem facit. [6]