Pagina:Columellae opera.djvu/300

Haec pagina emendata est
294
L. J. M. COLUMELLÆ

bus admiscere agnos. Qui cum firmi esse coeperunt, pascendi sunt intra stabulum cytiso vel Medica, tum etiam furfuribus aut, si permittit annona, farina hordei vel erui. Deinde ubi convaluerint, circa meridiem pratis aut novalibus villae continuis matres admovendae sunt et a septo mittendi agni, ut condiscant foris pasci. [20] De genere pabuli iam et ante diximus et nunc eorum, quae omissa sunt, meminimus iucundissimas herbas esse, quae aratro proscissis arvis nascantur, deinde quae pratis uligine carentibus, palustris silvestrisque minime idoneas haberi. Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula aut etiam pascua, quorum gratia non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod velut aquae ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis inpositum, cum e pastu redierunt oves, lambunt, atque eo sapore cupidinem bibendi pascendique concipiunt. [21] At contra penuriae hiemis succurritur obiectis intra tectum per praesepia cibis, aluntur autem commodissime repositis ulmeis vel ex fraxino frondibus vel autumnali faeno, quod cordum vocatur. Nam id mollius et ob hoc iucundius est quam maturum. [22] Cytiso quoque et sativa vicia pulcherrime pascuntur, necessariae tamen, ubi cetera defecerunt, etiam ex leguminibus paleae. Nam per se hordeum vel fresa cum faba cicercula sumptuosior est, quam ut suburbanis regionibus salubri pretio possit praeberi, sed sicubi vilitas permittit, haut dubie est optima. [23] De temporibus autem pascendi et ad aquam ducendi per aestatem non aliter sentio quam ut