Haec pagina emendata est
24
L. J. M. COLUMELLÆ

proventus habere. Quæcunque sunt autem, quæ propter disciplinam ruris nostrorum temporum cum priscis discrepat, non deterrere debent a lectione discentem. Nam multo plura reperiuntur apud veteres, quæ nobis probanda sint, quam quæ repudianda. Magna porro & Græcorum turba est, de rusticis rebus præcipiens; cujus princeps celeberrimus vates non minimum professioni nostræ contulit Hesiodus Bœotius. Magis deinde eam iuvere fontibus orti sapientiæ Democritus Abderites, Socraticus Xenophon, Tarentinus Architas, Peripatetici magister ac discipulus, Aristoteles cum Theophrasto. Siculi quoque non mediocri cura negotium istud prosecuti sunt, Hieron, & Epicharmus discipulus, Philometor, & Attalus. Athenæ vero scriptorum frequentiam pepererunt, e queis probatissimi auctores Chæreas, Aristandros, Amphilochus, Euphron; Chrestus Euphronis, non, ut multi putant, Amphipolites, qui & ipse laudabilis habetur agricola, sed indigena soli Attici. Insulæ quoque curam istam celebraverunt, ut testis est Rhodius Epigenes, Chius Agathocles, Evagon, & Anaxipolis Thasii. Unius quoque de septem Biantis illius populares Menander & Diodorus in primis sibi vindicaverunt agricolationis prudentiam. Nec his cessere Milesii, Bacchius & Mnasseas, Antigonus Cymæus, Pergamenus Apollonius, Dion Colophonius, Hegesias Maronites. Nam quidem Diophanes Bithynius Uticensem totum Dionysium, Pœni Magonis interpretem, per multa diffusum volumina, sex epitomis circumscripsit. Formula:Rh (recensere)