Pagina:Columellae opera.djvu/298

Haec pagina emendata est
292
L. J. M. COLUMELLÆ

Celsus, quia magis ad rem pertinet, ut ante aestivum quam hibernum solstitium convalescat, solusque ex omnibus animalibus bruma commode nascitur. [12] Ac si res exigit, ut plurimi mares progenerandi sint, Aristoteles vir callidissimus rerum naturae praecepit admissurae tempore observare siccis diebus halitus septentrionales, ut contra ventum gregem pascamus et eum spectans admittatur pecus, at si feminae generandae erunt, austrinos flatus captare, ut eadem ratione matrices ineantur. Nam illud, quod priore libro docuimus, ut admissarii dexter vel etiam sinister vinculo testiculus obligetur, in magnis gregibus operosum est. [13] Post feturam deinde longinquae regionis upilio vilicus fere omnem subolem pastioni reservat suburbanae, [villicus enim] teneros agnos, dum adhuc herbae sunt expertes, lanio tradit, quoniam et parvo sumptu devehuntur et his submotis fructus lactis ex matribus non minor percipitur. Submitti tamen etiam in vicinia urbis quintum quemque oportebit, nam vernaculum pecus peregrino longe est utilius; [14] nec committi debet, ut totus grex effetus senectute dominum destituat, cum praesertim boni pastoris vel prima cura sit annis omnibus in demortuarum vitiosarumque ovium locum totidem vel etiam plura capita substituere, quoniam saepe frigorum atque hiemis saevitia pastorem decipit et eas ovis interemit, quas ille tempore autumni ratus adhuc esse tolerabiles non submoverat; [15] quo magis etiam propter hos casus nisi quae validissima non conprendatur hiemi, novaque progenie repleatur nu-