Pagina:Columellae opera.djvu/293

Haec pagina emendata est
287
COLUMELLÆ DE RE RUST. LIB. VII.

onerat pomis lapidemque revertens incussum aut atrae massam picis urbe reportat. Iam vero molarum et conficiendi frumenti paene sollemnis est huius pecoris labor. Quare omne rus tamquam maxime necessarium instrumentum desiderat asellum, qui, ut dixi, pleraque utensilia et vehere in urbem et reportare collo vel dorso commode potest. Qualis autem species eius vel cura probatissima sit, superiore libro, cum de pretioso praeciperetur, satis dictum est.


II.

Post huius quadripedis ovilli pecoris secunda ratio est, quae prima fit, si ad utilitatis magnitudinem referas. Nam id praecipue nos contra violentiam frigoris protegit corporibusque nostris liberaliora praebet velamina, tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestis saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus exornat. [2] Quibusdam vero nationibus frumenti expertibus victum commodat, ex quo Nomadum Getarumque plurimi galaktopotai dicuntur. Igitur id pecus, quamvis mollissimum sit, ut ait prudentissime Celsus, valetudinis tutissimae est minimeque pestilentia laborat. Verum tamen eligendum est ad naturam loci, quod semper observari non solum in hoc, sed etiam in tota ruris disciplina Vergilius praecipit, cum ait: nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. [3] Pinguis et campestris situs proceras ovis tolerat, gracilis et collinus quadratas, silvestris et montosus exiguas. Pratis planisque novalibus tectum pecus commodissime pascitur, idque non solum generibus, sed etiam coloribus plurimum refert. Generis eximii Milesias, Calabras Apulasque