Pagina:Columellae opera.djvu/290

Haec pagina emendata est
284
L. J. M. COLUMELLÆ

ri aut admissario ascendenti avertere se possit. Aditus est ex utraque parte, sed ab inferiore clatris munitus; ad quae capistrata in imo clivo constituitur equa, ut et prona melius ineuntis semina recipiat, et facilem sui tergoris ascensum ab editiore parte minori quadrupedi praebeat. Quae cum ex asino conceptum edidit, partum sequenti anno vacua nutrit. Id enim utilius est quam quod quidam faciunt, ut et foetam nihilominus admisso equo impleant. [11] Annicula mula recta a matre repellitur, et amota montibus aut feris locis pascitur, ut ungulas duret, sitque postmodum longis itineribus habilis. Nam clitellis aptior mulus. Illa quidem agilior; sed uterque sexus et viam recte graditur, et terram commode proscindit; nisi si pretium quadrupedis rationem rustici onerat, aut campus gravi gleba robora boum deposcit.

XXXVIII.

Medicinas huius pecoris plerumque iam in aliis generibus edocui; propria tamen quaedam vitia non omittam, quorum remedia subscripsi. Febrienti mulae cruda brassica datur. Suspiriosae sanguis detrahitur, et cum sextario vini atque olei thuris semuncia, marrubii succus instar heminae mistus infunditur. [2] Suffraginosae ordeacea farina imponitur, mox suppuratio ferro reclusa linamentis curatur; vel gari optimi sextarius cum libra olei per narem sinistram demittitur, admisceturque huic medicamini trium vel quattuor ovorum albus liquor separatis vitellis. [3] Femina secari et interdum inuri solent. Sanguis demissus in pedes, ita ut in equis emittitur; vel si est herba, quam