Pagina:Columellae opera.djvu/289

Haec pagina emendata est
283
DE RE RUST. LIB. VI

aut auribus gerit, sobolem quoque frequenter facit diversi coloris, qui et ipse, etiam si diligentissime in admissario exploratus est, saepe tamen domini spem decipit. Nam interdum etiam citra praedicta signa dissimiles sui mulas fingit. Quod accidere non aliter reor, quam ut avitus color primordiis seminum mixtus reddatur nepotibus.

[8] Igitur qualem descripsi asellum, cum est a partu statim genitus, oportet matri statim subtrahi, et ignoranti equae subici. Ea optime tenebris fallitur. Nam obscuro loco partu eius amoto, praedictus quasi ex ea natus alitur. Cui deinde cum decem diebus insuevit equa, semper postea desideranti praebet ubera. Sic nutritus admissarius equas diligere condiscit. Interdum etiam, quamvis materno lacte sit educatus, potest a tenero conversatus equis familiariter earum consuetudinem appetere. [9] Sed non oportet minorem trimo nec maiorem decenni admitti. Atque id ipsum si concedatur, vere fieri conveniet, cum et desecto viridi pabulo, et largo ordeo firmandus, nonnumquam etiam salivandus erit. Nec tamen tenerae feminae committentur. Nam nisi prius ea marem cognovit, adsilientem admissarium calcibus proturbat, et iniuria depulsum etiam ceteris equis reddit inimicum. Id ne fiat, degener et vulgaris asellus admovetur, qui sollicitet obsequia feminae; neque is tamen inire sinitur. Sed si iam est equa veneris patiens, confestim adacto viliore, pretioso mari iungitur. [10] Locus est ad hos usus exstructus (machinam vocant rustici) qui duos parietes adverso clivulo inaedificatos habet, et angusto intervallo sic inter se distantes, ne femina conlucta-