Haec pagina emendata est
22
L. J. M. COLUMELLÆ

mis admiratio veneratioque, & inferioribus merita laus contigit. Accedit huc, quod ille, quem nos perfectum esse volumus agricolam, si quidem artis consummatæ non sit, nec in universa rerum natura sagacitatem Democriti vel Pythagoræ fuerit consecutus, & in motibus astrorum ventorumque Metonis providentiam, vel Eudoxi, & in pecoris cultu doctrinam Chironis ac Melampodis, & in agrorum solique molitione Triptolemi aut Aristei prudentiam: multum tamen profecerit, si usu Tremellios, Sasernasque & Stolones nostros æquaverit. Potest enim nec subtilissima, nec rursus, quod aiunt, pingui Minerva, res agrestis administrari. Nam illud procul vero est, quod plerique crediderunt, facillimam esse nec ullius acuminis rusticationem. De cujus universitate nihil attinet plura nunc disserere: quandoquidem cunctæ partes ejus destinatis aliquot voluminibus explicandæ sunt, quas ordine suo tunc demum persequar, cum præfatus fuero, quæ reor ad universam disciplinam maxime pertinere.

I. Qui studium agricolationi dederit, antiquissima sciat hæc sibi advocanda, prudentiam rei, facultatem impendendi, voluntatem agendi. Nam is demum cultissimum rus habebit, ut ait Tremellius, qui & colere sciet, & poterit, & volet. neque enim scire, aut velle, cuiquam satis fuerit sine sumptibus, quos exigunt opera: nec rursus faciendi aut impendendi voluntas profuerit sine arte, quia caput est in omni negotio, nosse quid agendum sit, maximeque in agricultura, in qua voluntas facul-