Haec pagina emendata est
20
L. J. M. COLUMELLÆ

& glutinosa terra maxime exuberat. Atque in his ipsis haberet cognitum, quid recuset collis, quid campestris positio, quid cultus, quid silvester ager, quid humidus & graminosus, quid siccus & spurcus, ratione quoque dispicere, & in arboribus, vineisque, quarum infinita sunt genera, conserendis, ac tuendis; & in pecoribus parandis, conservandisque: quoniam & hanc ascivimus quasi agriculturæ partem, cum separata sit ab agricolatione pastoralis scientia. nec ea tamen simplex. quippe aliud exigit equinum, atque aliud bubulum armentum, aliud pecus ovillum, & in eo ipso dissimilem rationem postulat Tarentinum, atque hirtum; aliud caprinum, & id ipsum aliter curatur mutilum & raripilum, aliter cornutum & setosum, quale est in Cilicia. Porculatoris vero & subulci diversa professio, diversæ pastiones; nec eundem glabræ sues, densæque cœli statum; nec eandem educationem, cultumve quærunt. Et ut a pecoribus recedam, quorum in parte avium cohortalium, & apium cura posita est; quis tanti studii fuit, ut super ista, quæ enumeravimus, tot nosset species insitionum, tot putationum, tot pomorum olerumque cultus exercere? tot generibus ficorum, sic ut rosariis impenderet curam, cum a plerisque etiam majora negligantur? quamquam & ista jam non minima vectigalia multis esse cœperunt. Nam prata & salicta, genistæque & arundines, quamvis tenuem, nihilominus aliquam desiderant industriam. Post hanc tam multarum, tamque multiplicium rerum prædicationem non me præterit, si, quem de-