Pagina:Columellae opera.djvu/248

Haec pagina emendata est
242
L. J. M. COLUMELLÆ

quod nostrum laborem vel onera subvectando vel arando iuvarent. Itaque sicut veteres Romani praeceperunt, ipse quoque censeo tam pecorum quam agrorum cultum pernoscere. [4] Nam in rusticatione vel antiquissima est ratio pascendi eademque quaestuosissima. Propter quod nomina quoque pecuniae et peculii tracta videntur a pecore, quoniam id solum veteres possederunt, et adhuc apud quasdam gentes unum hoc usurpatur divitiarum genus; sed ne apud nostros quidem colonos alia res uberior. Ut etiam M. Cato prodidit, qui consulenti, quam partem rei rusticae exercendo celeriter locupletari posset, respondit si bene pasceret; rursusque interroganti, quid deinde faciendo satis uberes fructus percepturus esset, affirmavit, si mediocriter pasceret. [5] Ceterum de tam sapiente viro piget dicere, quod eum quidam auctores memorant eidem quaerenti quodnam tertium in agricolatione quaestuosum esset, asseverasse si quis vel male pasceret; cum praesertim maium dispendium sequatur inertem et inscium pastorem, quam prudentem diligentemque compendium. De secundo tamen responso dubium non est quin mediocrem neglegentiam domini fructus pecoris exsuperet. [6] Quam ob causam nos hanc quoque partem rei rusticae, Silvine, quanta voluimus industria, maiorum secuti praecepta posteritati mandavimus. Igitur cum sint duo genera quadrupedum, quorum alterum paramus in consortium operum, sicut bovem, mulam, equum, asinum, alterum voluptatis ac reditus et custodiae causa, ut ovem, capellam, suem, canem;