[12] Quartum illud genus insitionis iam docuimus, cum de vitibus disputavimus. Itaque supervacuum est hoc loco repetere traditam rationem terebrationis. Sed cum antiqui negaverint posse omne genus surculorum in omnem arborem inseri, et illam quasi finitionem, qua nos paulo ante usi sumus, velut quandam legem sanxerint, eos tantum surculos posse coalescere, qui sint cortice ac libro et fructu consimiles iis arboribus, quibus inseruntur, existimavimus errorem huius opinionis discutiendum, tradendamque posteris rationem, qua possit omne genus surculi omni generi arboris inseri. [13] Quod ne longiore exordio legentem fatigemus, unum quasi exemplum subiciemus, quo possit omne genus surculi omnibus arboribus inseri. Scrobem quoquo versus pedum quattuor ab arbore olivae tam longe fodito, ut extremi rami oleae possint eam contingere. In scrobem deinde fici arbusculam deponito, diligentiamque adhibeto, ut robusta et nitida fiat. [14] Post triennium, cum iam satis amplum incrementum ceperit, ramum olivae, qui videtur nitidissimus, deflecte, et ad crus arboris ficulneae religa; atque ita amputatis ceteris ramulis ea tantum cacumina, quae inserere voles, relinque. Tum arborem fici detrunca, plagamque leva, et mediam cuneo finde. [15] Cacumina deinde olivae, sicuti matri cohaerent, ex utraque parte adrade, et ita fissurae fici insere, cuneumque exime, diligenterque ramulos colliga, ne qua vi revellantur. Sic interposito triennio coalescet ficus cum olea, et tum demum quarto anno, cum bene coierint, velut propagines, ramulos oli-
Pagina:Columellae opera.djvu/244
Haec pagina emendata est
238
L. J. M. COLUMELLÆ