agrestibus operibus exercitata, firmissimis prævaluit corporibus, ac militiam belli, cum res postulavit, facile sustinuit, durata pacis laboribus, semperque rusticam plebem præposuit urbanæ. Ut enim, qui in villis intra consepta morarentur, quam qui foris terram molirentur, ignaviores habitos; sic eos, qui sub umbra civitatis intra mœnia desides cunctarentur, quam qui rura colerent, administrarentve opera colonorum, segniores visos. Nundinarum etiam conventus manifestum est propterea usurpatos, ut nonis tantummodo diebus urbanæ res agerentur, reliquis administrarentur rusticæ. illis enim temporibus, ut ante jam diximus, proceres civitatis in agris morabantur: & cum consilium publicum desiderabatur, e villis arcessebantur in senatum. ex quo, qui eos evocabant, Viatores nominati sunt. isque mos dum servatus est perseverantissimo colendorum agrorum studio, veteres illi Sabini Quirites, atavique Romani, quamquam inter ferrum & ignes, hosticisque incursionibus vastatas fruges, largius tamen condidere, quam nos, quibus, diuturna permittente pace, prolatare licuit rem rusticam. Itaque in hoc Latio & Saturnia terra, ubi Dii cultus agrorum progeniem suam docuerant, ibi nunc ad hastam locamus, ut nobis ex transmarinis provinciis advehatur frumentum, ne fame laboremus: & vindemiam condimus ex insulis Cycladibus, ac regionibus Bæticis, Gallicisque. Nec mirum, cum sit publice concepta, & confirmata jam vulgaris existimatio, rem rusticam sordidum opus, & id esse negotium, quod
Pagina:Columellae opera.djvu/24
Haec pagina emendata est
18
L. J. M. COLUMELLÆ