deinde suboles, quae ex imo stirpe nata est, quotannis exstirpanda est, ac tertio quoque fimo pabulandae sunt oleae. Atque eadem ratione stercorabitur olivetum, quam in secundo libro proposui, si tamen segetibus prospicietur. [14] At si ipsis tantummodo arboribus, satis facient singulis stercoris caprini sex librae, stercoris sicci modii singuli, vel amurcae insulsae congius. Stercus autumno debet inici, ut permistum hieme radices oleae calefaciat. Amurca minus valentibus infundenda est. Nam per hiemem, si vermes atque alia suberunt animalia, hoc medicamento necantur. [15] Plerumque etiam locis siccis et humidis arbores musco infestantur. Quem nisi ferramento raseris nec fructum nec laetam frondem olea induet. Quin etiam compluribus interpositis annis olivetum putandum est; nam veteris proverbii meminisse convenit, eum qui aret olivetum, rogare fructum, qui stercoret, exorare, qui caedat, cogere. Quod tamen satis erit octavo anno fecisse, ne fructuarii rami subinde amputentur. [16] Solent etiam quamvis laetae arbores fructum non afferre. Eas terebrari gallica terebra convenit, atque ita in foramen viridem taleam oleastri arcte immitti. Sic velut inita arbor fecundo semine fertilior exstat. Sed sic haec ablaqueatione adiuvanda est infusa amurca insulsa cum suilla vel nostra urina vetere, cuius utriusque modus servatur. Nam maximae arbori, ut tantumdem aquae misceatur, urna abunde erit. Solent etiam vitio soli fructum oleae negare. [17] Cui rei sic medebimur. Altis gyris ablaqueabimus eas, deinde calcis pro magnitudine arboris plus minusve cir-
Pagina:Columellae opera.djvu/235
Haec pagina emendata est
229
DE RE RUSTICA LIB. V.