ponendum. [10] Quod si cum sua terra planta non convenit, tum optimum est omni fronde privare truncum, atque levatis plagis, fimoque et cinere oblitis, in scrobem vel sulcum deponere. Truncus autem aptior translationi est, qui brachii crassitudinem habet. Poterit etiam longe maioris incrementi et robustioris transferri. Quem ita convenit poni, ut si non periculum a pecore habeat, exiguum admodum supra scrobem emineat; laetius enim frondet. Si tamen incursus pecoris aliter vitari non poterit, celsior truncus constituetur, ut sit innoxius ab iniuria pecorum. [11] Atque etiam rigandae sunt plantae, cum siccitates incesserunt, nec nisi post biennium ferro tangendae. Ac primo surculari debent, ita ut simplex stilus altitudinem maximi bovis excedat; deinde arando ne coxam bos, aliamve partem corporis offendat, optimum est etiam constitutas plantas circummunire caveis. Deinde constitutum iam et maturum olivetum in duas partes dividere, quae alternis annis fructu induantur. Neque enim olea continuo biennio uberat. [12] Cum subiectus ager consitus non est, arbor coliculum agit; cum seminibus repletur, fructum affert; ita sic divisum olivetum omnibus annis aequalem reditum adfert. Sed id minime bis anno arari debet; et bidentibus alte circumfodiri. Nam post solstitium cum terra aestibus hiat, curandum est, ne per rimas sol ad radices arborum penetret. Post aequinoctium autumnale ita sunt arbores ablaqueandae, ut a superiore parte, si olea in clivo sit, incilia excitentur, quae limosam aquam ad codicem deducant. [13] Omnis
Pagina:Columellae opera.djvu/234
Haec pagina emendata est
228
L. J. M. COLUMELLÆ