mittantur, tamen utraque materia dicitur; nam pampinarius quam vim habeat, supra docui. Focaneus est qui inter duo brachia velut ini furca de medio nascitur. Eum colem deterrimum esse comperi, quod neque fructum ferat, et utraque brachia, inter quae natus est, attenuet. Itaque tollendus est. [36] Plerique vitem validam et luxuriosam falso crediderunt feraciorem fieri, si multis palmitibus submissis oneretur. Nam et pluribus virgis plures pampinos creat, et cum se multa fronde cooperit, peius defloret, nebulasque et rores diutius continet, omnemque uvam perdit. Validam ergo vitem in ramos diducere censeo et traducibus dispergere atque disrarare, certosque vinearios coles praecipitare, et si minus luxuriabitur, solutas materias relinquere; ea ratio vitem feraciorem faciet. [37] Sed ut densum arbustum commendabile fructu et decore est, sic ubi vetustate rarescit, pariter inutile et invenustum est. Quod ne fiat, diligentis patrisfamilias est, primam quamque arborem senio defectam tollere et in eius locum novellam restituere, [vitem queat] nec eam viviradice frequentare, ea etsi sit facultas, sed, quod est longe melius, ex proximo propagare. Cuius utriusque ratio consimilis est ei quam tradidimus. Atque haec de Italico arbusto satis praecepimus.
VII.
Est et alterum genus arbusti Gallici, quod vocatur rumpotinum. Id desiderat arborem humilem nec frondosam. Cui rei maxime videtur esse idonea opulus. Ea est arbor corno similis. Quin etiam