Pagina:Columellae opera.djvu/227

Haec pagina emendata est
221
DE RE RUSTICA LIB. V.

mul atque alias teneriores transmittere convenit. Nam vetustate vitem fatigant. Nonnumquam etiam cum arborem totam vitis comprehendere nequit, ex usu fuit partem aliquam eius deflexam terrae immergere et rursus ad eandem arborem duas vel tres propagines excitare, quo pluribus vitibus circumventa celerius vestiatur. [31] Viti novellae pampinarium immitti non oportet, nisi necessario loco natus est, ut viduum ramum maritet. Veteribus vitibus loco nati palmites pampinarii utiles sunt, et plerique ad tertiam gemmam resecti optime submittuntur. Nam insequenti anno materia fundunt. [32] Quisquis autem pampinus loco natus in exputando vel alligando fractus est, modo ut aliquam gemma habuerit, ex toto tolli non oportet: quoniam proximo anno vel validiorem materiam ex una creabit. [33] Praecipites palmites dicuntur, qui de hornotinis virgis enati in duro alligantur. Hi plurimum fructus afferunt, sed plurimum matri nocent. Itaque nisi extremis ramis, aut si vitis arboris cacumen superaverit, praecipitari palmitem non oportet. [34] Quod si tamen id genus colis propter fructum submittere quis velit, palmitem intorqueat. Deinde ita alliget et praecipitet. Nam et post eum locum quem intorseris, laetam materiam citabit, et praecipitata minus virium in se trahet, quamvis fructu exuberet. [35] Praecipitem vero plus anno pati non oportet. Alterum est genus palmitis, quod de novello nascitur, et in tenero alligatum dependet; materiam vocamus; ea et fructum et nova flagella procreat; et iam si ex uno capite duae virgae sub-