Pagina:Columellae opera.djvu/224

Haec pagina emendata est
218
L. J. M. COLUMELLÆ

Circa vernum deinde aequinoctium binae vites, quo celerius ulmum vestiant, pedem inter se distantes scrobibus deponendae; cavendumque ne aut septentrionalibus ventis aut rorulentae sed siccae serantur. [20] Hanc observationem non solum in vitium positione, sed in ulmorum ceterarumque arborum praecipio; et uti cum de seminario eximuntur, rubrica notetur una pars, quae nos admoneat, ne aliter arbores constituamus, quam quemadmodum in seminario steterint. Plurimum enim refert, ut eam partem caeli spectent, cui ab tenero consueverunt. Melius autem locis apricis, ubi caeli status neque praegelidus neque nimium pluvius est, autumni tempore et arbores et vites post aequinoctium deponuntur. [21] Sed eae ita conserendae sunt, ut summam terram, quae aratro subacta sit, semipedem alte substernamus, radicesque omnes explicemus, et depositas stercorata, ut ego existimo, si minus, certe subacta operiamus, et circumcalcemus ipsum seminis codicem. Vites in ultimo scrobe deponi oportet, materiasque earum per scrobem porrigi, deinde ad arborem erigi; atque ab iniuria pecoris caveis emuniri. [22] Locis autem praefervidis semina septentrionali parte arbori applicanda sunt; locis frigidis a meridie, temperato statu caeli, aut ab oriente aut ab occidente, ne toto die solem vel umbram patiantur. Proxima deinde putatione melius existimat Celsus ferro abstineri, ipsosque coles in modum coronae contortos arbori circumdari, ut flexura materias profundat, quarum validissimam sequente anno caput vitis faciamus. [23] Me