entur. [16] Mox de ternis pedibus superpositis alii rami submittendi sunt, ita ne iisdem lineis, quibus in inferiore positi sint. Eademque ratione usque in cacumen ordinanda erit arbor, atque in frondatione cavendum, ne aut prolixiores pollices fiant, qui ex amputatis virgis relinquuntur, aut rursus ita alleventur, ut ipse truncus laedatur, aut delibretur; nam parum gaudet ulmus, quae in corpus nudatur. Vitandumque ne de duabus plagis una fiat, cum talem cicatricem non facile cortex comprehendat. [17] Arboris autem perpetua cultura est, non solum diligenter eandem disponere, sed etiam truncum circumfodere, et quicquid frondis enatum fuerit, alternis annis aut ferro amputare aut astringere, ne nimia umbra viti noceat. Cum deinde arbor vetustatem fuerit adepta, propter terram vulnerabitur ita, ut excavetur usque in medullam, deturque exitus humori, quem ex superiore parte conceperit. Vitem quoque, antequam ex toto arbor praevalescat, conserere convenit. [18] At si teneram ulmum maritaveris, onus iam non sufferet; si vetustae vitem applicueris, coniugem necabit. Ita suppares esse aetate et viribus arbores vitesque convenit. Sed arboris maritandae causa scrobis viviradici fieri debet latus pedum duorum, altus levi terra totidem pedum; gravi, dupondio et dodrante; longus pedum sex aut minimum quinque. Absit autem hic ab arbore ne minus sesquipedali spatio. Nam si radicibus ulmi iunxeris, male vitis comprehendet, et cum tenuerit, incremento arboris opprimetur. [19] Hunc scrobem, si res permittit, autumno facito, ut pluviis et gelicidiis maceretur.
Pagina:Columellae opera.djvu/223
Haec pagina emendata est
217
DE RE RUSTICA LIB. V.