bubulo scrobiculis deponi, ac diligenter circumcalcari. [9] Possunt etiam collectae cum stirpibus plantae eadem ratione disponi; quod in Atinia ulmo fieri necesse est, quae non seritur e samera. Sed haec ulmus autumni tempore melius quam vere disponitur; paulatimque ramuli eius manu detorquentur, quoniam primo biennio ferri reformidat ictum. Tertio demum anno acuta falce abraditur, atque ubi translationi iam idonea est, ex eo tempore autumni, quo terra imbribus permaduerit, usque in vernum tempus, ante quam radix ulmi in eximendo delibretur, recte seritur. [10] Igitur in resoluta terra ternum pedum quoquo versus faciendi scrobes. At in densa, sulci eiusdem altitudinis et latitudinis, qui arbores recipiant, praeparandi. Sed deinde in solo roscido et nebuloso conserendae sunt ulmi, ut earum rami ad orientem et [in] occidentem dirigantur, quo plus solis mediae arbores, quibus vitis applicata et religata innititur, accipiant. [11] Quod si etiam frumentis consulemus, uberi solo inter quadraginta pedes, exili, ubi nihil seritur, inter viginti, arbores disponantur. Cum deinde adolescere incipient, falce formandae, et tabulata instituenda sunt. Hoc etiam nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes, eosque vel propius ferro compescunt, vel longius promittunt, ut vites laxius diffundantur; hoc in solo pingui melius, illud in gracili. [12] Tabulata inter se ne minus ternis pedibus absint, atque ita formentur, ne superior ramus in eadem linea sit, qua inferior. Nam demissum ex eo palmitem germinantem inferior atteret, et fructum decutiet.
Pagina:Columellae opera.djvu/221
Haec pagina emendata est
215
DE RE RUSTICA LIB. V.