Pagina:Columellae opera.djvu/220

Haec pagina emendata est
214
L. J. M. COLUMELLÆ

est, seminaria ulmorum vel fraxinorum parentur ea ratione, quam deinceps subscripsimus. Nam populi melius cacuminibus in arbusto protinus deponuntur. [6] Igitur pingui solo et modice humido bipalio terram pastinabimus, ac diligenter occatam et resolutam verno tempore in areas componemus. Sameram deinde, quae iam rubicundi coloris erit, et compluribus diebus insolata iacuerit, ut aliquem tamen succum et lentorem habeat, iniciemus areis, et eas totas seminibus spisse contegemus, atque ita cribro putrem terram duos alte digitos incernemus, et modice rigabimus, stramentisque areas cooperiemus, ne prodeuntia cacumina seminum ab avibus praerodantur. [7] Ubi deinde prorepserint plantae, stramenta colligemus, et manibus herbas carpemus; idque leviter et curiose faciendum est, ne adhuc tenerae brevesque radiculae ulmorum convellantur. Atque ipsas quidem areas ita anguste compositas habebimus, ut qui runcaturi sunt, medias partes earum facile manu contingant; nam si latiores fuerint, ipsa semina proculcata noxam capient. [8] Aestate deinde prius quam sol oriatur, aut ad vesperum, seminaria conspergi saepius quam rigari debent; et cum ternum pedum plantae fuerint, in aliud seminarium transferri, ac ne radices altius agant (quae res postmodum in eximendo magnum laborem affert, cum plantas in aliud seminarium transferre volumus) oportebit non maximos scrobiculos sesquipede inter se distantes fodere; deinde radices in nodum, si breves, vel in orbem coronae similem, si longiores erunt, inflecti, et oblitas fimo