Haec pagina emendata est
16
L. J. M. COLUMELLÆ

bonis fugienda sunt: superest, ut dixi, unum genus liberale & ingenuum rei familiaris augendæ, quod ex agricolatione contigit. Cujus præcepta si vel temere ab indoctis, dum tamen agrorum possessoribus, antiquo more administrarentur, minus iacturæ paterentur res rusticæ. nam industria dominorum cum ignorantiæ detrimentis multa pensaret: nec quorum commodum ageretur, tota vita vellent imprudentes negotii sui conspici; eoque discendi cupidiores agricolationem pernoscerent. Nunc & ipsi prædia nostra colere dedignamur, & nullius momenti ducimus peritissimum quemque villicum facere; vel si nescium, certe vigoris experrecti, quo celerius, quod ignorat, addiscat. Sed sive fundum locuples mercatus est, e turba pedisequorum lecticariorumque defectissimum annis & viribus in agrum relegat; cum istud opus non solum scientiam, sed & viridem ætatem cum robore corporis ad labores sufferendos desideret; sive mediarum facultatum dominus, ex mercenariis aliquem, iam recusantem quotidianum illud tributum [qui vectigalis esse non possit], ignarum rei cui præfuturus est, magistrum fieri iubet. Quæ cum animadvertam, sæpe mecum retractans ac recogitans quam turpi consensu deserta exoleverit disciplina ruris, vereor ne flagitiosa & quodam modo pudenda aut inhonesta videatur ingenuis. Verum cum pluribus monumentis scriptorum admonear apud antiquos nostros fuisse gloriæ curam rusticationis, ex qua Quintius Cincinnatus obsessi consulis & exercitus liberator, ab aratro vocatus ad