Pagina:Columellae opera.djvu/218

Haec pagina emendata est
212
L. J. M. COLUMELLÆ

praebet. Atque ubi regionis condicio solam eam culturam recipit, bipedaneis scrobibus malleolus deponitur, qui cum egerminavit, ad unam materiam revocatur; eaque primo anno compescitur in duas gemmas; sequente deinde, cum palmites profudit, unus submittitur, ceteri decutiuntur. At ille qui submissus est, cum fructum edidit, in eam longitudinem deputatur, uti iacens non excedat interordinii spatium. [18] Nec magna est putationis differentia cubantis et stantis rectae vineae, nisi quod iacenti viti breviores materiae submitti debent, reseces quoque angustius in modum furunculorum relinqui. Sed post putationem, quam utique autumno in eiusmodi vinea fieri oportet, vitis tota deflectitur in alterum interordinium; atque ita pars ea quae fuerat occupata, vel foditur vel aratur, et cum exculta est, eandem vitem recipit, ut altera quoque pars excoli possit. [19] De pampinatione talis vineae parum inter auctores convenit. Alii negant esse nudandam vitem, quo melius contra iniuriam ventorum ferarumque fructum abscondant; aliis placet parcius pampinari, ut et vitis non in totum supervacuis frondibus oneretur, et tamen fructum vestire aut protegere possit; quae ratio mihi quoque commodior videtur.

VI.

Sed iam de vineis satis diximus. Nunc de arboribus praecipiendum est. Qui volet frequens et dispositum arbustum paribus spatiis fructuosumque habere, operam dabit, ne emortuis arboribus rarescat, ac primam quamque senio aut tempestate afflictam submoveat, et in vicem novellam sobolem