Pagina:Columellae opera.djvu/210

Haec pagina emendata est
204
L. J. M. COLUMELLÆ

gum et arduum est. Duas etiam nunc formulas praepositis adiciam, quibus frequenter utuntur agricolae in disponendis seminibus. Esto ager longus pedes mille ducentos, latus pedes CXX. In eo vites disponendae sunt ita, ut quini pedes inter ordines relinquantur. Quaero quot seminibus opus sit, cum quinum pedum spatia inter semina desiderantur. [2] Duco quintam partem longitudinis, fiunt CCXL. Et quintam partem latitudinis, hoc est XXIIII. His utrisque summis semper singulos asses adicio, qui efficiunt extremos ordines, quos vocant angulares. Fit ergo altera summa ducentorum quadraginta unius, altera viginti quinque. Has summas sic multiplicato. Quinquies et vicies duceni quadrageni singuli fiunt sex milia et viginti quinque. [3] Totidem dices opus esse seminibus. Similiter inter senos pedes si voles ponere, duces sextam partem longitudinis mille ducentorum, fiunt CC. Et sextam latitudinis CXX, id est XX. His summis singulos asses adicies quos dixi angulares esse. Fiunt CCI, et XXI. Has summas inter se multiplicabis, vicies et semel ducentos et unum, atque ita efficies quattuor milia ducentos et viginti unum. [4] Totidem seminibus opus esse dices. Similiter si inter septenos pedes ponere voles, septimam partem longitudinis et latitudinis duces, et adicies asses angulares, eodem modo eodemque ordine consummabis numerum seminum. [5] Denique quotcumque pedum spatia facienda censueris, totam partem longitudinis et latitudinis duces, et praedictos asses adicies. Haec cum ita sint, sequitur ut iugerum agri, qui habet pe-